当前位置: 首页 >> 最新动态 >> 正文

De »SCHOLA LINGVAE LATINAE AESTIVA« Pekinensi

发布者: [发表时间]:2012-07-13 [来源]: [浏览次数]:

De »SCHOLA LINGVAE LATINAE AESTIVA« Pekinensi

Quamquam linguae classicae, quae dicuntur, hodiernis temporibus inter populos Europae negleguntur despiciunturque, tamen permirum est non paucos esse Sinenses, qui operam dant ut litteras Latinas sciant. Favente instituto, quod nomen »Latinitas Sinica« est apud Universitatem Studiorum Pekinensem Linguarum Peregrinarum (vulgo: Beijing Foreign Studies University) haud diu conditum est nec non moderante clarissimo professore Michaele Ferrero die 25 mensis Iunii scholae initium cepit, cui mensibus superioribus ultra CL discipuli nomina dederant.

Docentium corpus enumerat quinque magistros e variis orbis terrarum partibus pervenientes: duae dominae doctae quarum nomina suntLuo YingetWang Shuofenge Sinis, et tres viri docti quorum nomina suntDavus Quintus Dauthierusex America Foederata,Michael Ferreroex Italia,Fridericus Sajovice Slovenia. Qui linguam antiquorum Romanorum sedule docent ita, ut discipuli ab iis gradatim non tantum primis grammaticae elementis imbuantur, sed etiam humanitate atque sapientia, quae saeculorum decursu in his litteris innatae sunt.

(autore Miran Sajovic)

Students – studenti – discipuli -学生